monumenta.ch > Cassiodorus > bmv294.18 > 14 > 4 > 8 > 1 > 15 > 147 > 19 > 14 > NERO CLAUDIUS VI. > VALERIANUS ET GALLIENUS XXVII. > 57 > 7 > 88 > 10 > M. ANTONINUS VERUS XIV ET L. ANNIUS ANTONINUS SEVERUS. > 138 > . . . > 55 > 35
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, XXXIV.Quomodo Athanasius Alexandriam sit reversus. <<<     >>> XXXVI.Epistula Hierosolymitani concilii ad Aegyptiacos episcopos.

Cassiodorus, 4, CAPUT XXXV.Quibus occasionibus tunc respublica turbabatur, et de divisione Antiocheni populi propter fidem.

1 Interea respublica fortuitis casibus urgebatur: unde quae sunt capitularia non est incongruum breviter explanare. Igitur quia, aedificatore Constantinopolitanae civitatis moriente, tres eius filii imperium susceperunt, in praecedentibus est narratum. Sciendum autem quia cum istis imperavit consobrinus eorum, nomine Dalmatius, vocabulum patris habens; qui dum paululum imperasset, a militibus interemptus est, non iubente Constantio ut occideretur, nec tamen prohibente.
2 Dum vero Constantinus minor fratris partes invaderet, et ipse a militibus congressione facta peremptus est. Hoc autem iam saepe dictum est. Post mortem vero Constantini minoris, Persicum contra Romanos motum est bellum, in quo Constantius proficere non valebat; nam cum nocte praelium circa fines Romanorum atque Persarum fuisset gestum, validiores tunc Persae ad breve tempus inventi sunt.
3 Quo tempore neque Christiani sub quiete degebant, sed per Athanasium de consubstantialis verbo circa Ecclesias erat pugna. [SOCRATES, lib. II, cap. 20. Edit. Christ. Vales. cap. 25, p. 115.]
4 Denique apud Antiochiam non concordabant in professione sua clerus et populus; sed per choros, ut est consuetudo, ad hymnos dicendos Deo in fine psalmorum monstrabant propriam voluntatem. Et hi quidem Patri ET Filio, sicut aequi honoris, gloriam dicebant; hi vero Patri IN Filio, per interpositionem praepositionis, Filium secundum esse monstrantes. His ita gestis, haerens quid ageret Leontius, qui illo tempore ex haeresi adversa sedem Antiochiae gubernabat, cum prohibere non praesumeret eos qui secundum traditionem Nicaeni concilii psallerent Deo: quia metuebat ne seditio nasceretur in populo, hoc dixisse fertur, tangens caput suum iam canum: Hac, inquit, nive soluta, lutum congeretur immensum. Per hoc ostendens quod se defuncto seditionem populo generaret illa discordia quae in hymnis fiebat, non patientibus suis successoribus cum populi varietate sentire.
5 Athanasius igitur veniens ad Aegyptum, innotuit synodales epistulas Iulii Rom. pont., insuper et synodalem Maximi Hierosolymitani, quae talia continere dignoscuntur. [SOZOMEN., lib. III, cap. 19. Edit. Christ. Vales. cap. 20, p. 533.]
Cassiodorus HOME

bav823.149 bav824.112 bnf1603.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik